- COTYS
- I.COTYSArmeniae minoris Rex, sub Claudio, Mithridati bel lum movit, Tacit. l. 11. et 12. Annal.II.COTYSLatinâ terminatione Cotus, Thraciae Regum nomen. Nepos in Iphicrate, c. 3. Mnesthea filium reliquit, ex Thressa natum, Coti Regis filia. Idem in Timotheo, c. 1. Cotyn Graecâ ratione vocat. Cotyn Thraciae Regem in Pompeiana militia, commemorat Caesar. l. 3. de bello Civili, c. 4. ubi vide Ciacconium. Pompeianas partes fovit. Lucan. l. 5. v. 54.----- Fortemque Cotyn, fidumque per armaDeiotarum. ----- -----Hic, cum naturâ esset iracundior, et asper eorum, qui in ministeriis deliquissent, castigator, vasa fictilia, tenuia quidem et fragilia, sed caelaturis quibusdam et sculpturis eleganter elaborata, sibi ab hospite allata, simul omnia confregit, ne in eos, qui illa fregissent, asperius animadverteret. Plut. in Apophth. Alîus Regis Thraciae hôc nornine, qui regnum cum patruo suo Rescupori divisit, ab hoc dein per proditionem occisus, mentio est apud Tacitum, l. 2. Annal. c. 64. etc. Hic ille Cotys est, literis, et Poesi excultus, an alius Getarum Rex? ad quem Ovid. l. 2. Eleg. 9. de Ponto, v. 1. scripsit, exul scil. in eius regno,Regia progenies; cui nobilitatis origoNomen in Eumolpi pervenit usque Coty.Coti Odrysarum Regis meminit Liv. l. 42. c. 29. et 51. Alîus Coti Aedui Caesar, l. 7. de bell. Gall. c. 32. Vide Cotus.III.COTYSfil. Manetis, primi Maeoniae Regis ex Callitrhoe Oceani filia, patri successit: ex Halia Tulli indigenae filia, suscepit Asiem, a qua Asia dicta, et Atym, Lydi patrem Atyadarum seu primae Regum Lydorum Dynastiae conditorem. Dionys. Halicarn. l. 1. Vide supra Atys.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.